477
9
DE SIGNATURIS.
illa explorare. Sic Videmus Moisen non meminisse Gemmarum & Metal¬
lorum in abscondito Terrae creatorum, cùm tamen in illis maxima Naturae Ar¬
cana contineantur: Eorum saltem meminit, quae in aperto creata sunt: Ideò
autem Deus absconditè creavit Metalla exterius, ut sciremus in ipsis abscondi¬
tas esse Virtutes Naturae Arcanas interius: Quo nomine etiam occultum Sa¬
crosanctae Scripturae sensum, Spiritus DEI semper per Metalla & Gemmas in oc¬
culto vel abscondito Terrae creatas praefigurat: Et si fortè alicui mirùm videa¬
tur, cur Deus aliquas Creaturas in aperto, alias vero in abscondito crearit, Her¬
meticae Medicinae scrutatori diligenter considerandum propono. Quas in Cen¬
tro Terrae creavit Deus Creaturas, Mineralia puta ac Metalla (occultum Sapien¬
tiae videlicet Creaturae seu Naturae) illas potissimum pro solis Hominibus seu pro
Spiritu Vitae in Centro Cordis humani sedem habente conservando ac Balsaman¬
do creasse: sicuti Herbas in superficie Terrae existentes (manifestum Sapientiae
hoc est Naturae seu Creaturae) pro conservanda ac juvanda massa corporis hu¬
mani externâ, idque pro omnibus animantibus simul: Semper enim DEUS in
abscondito posuit Maximum, in aperto autem Minimum: In Centro
etiam collectas creavit omnes virtutes simul, quas in superficie dispersas crea¬
vit semel. Et quod mirandum est omnia Astra Coelestia, quae in Coelo corporibus
suis manifestè patent creata, etiam in Terra Spiritibus suis occultè clausa latent.
Et sicuti Coelestis Sol suo Calore spirituali generat omnia Terrestri modo: ita Sol
Terrestris suo Calore spirituali creat & regenerat omnia Spiritualiter. Per So¬
lem Coelestem operatur Spiritus Domini in Natura omnia Naturaliter: sed per
Terrestrem Solem operatur idem ille Spiritus omnia, sed Spiritualiter: Nam
Spiritus per nullum aliud medium quam per Solem operatur, quia in Sole sal¬
tem & non alibi usquam TABERNACULUM suae Habitationis posuit cor¬
poraliter. Quemadmodum autem Sol supernus bifariam, modo extra Res o¬
mnes corporaliter & manifestè, modò in omnibus Rebus occultè operatur: ita
etiam alter Sol bipartitus, nunc extra Res omnes manifestus & corporalis,
nunc in Rebus omnibus occultus & spiritualis est. Et ut Sol supernus intrinse¬
cè spiritualis est in omnibus Rebus & Calor Naturalis Rerum omnium: sic Sol
TERRENUS internè spiritualis est in omnibus rebus Calor nativus, omni¬
um Rerum Balsamum, Lychnus, & Oleum: Ille Spiritus Vitae in omnibus
b
Ps.19. sect. 6.
Per Solem id
est Cor ma¬
crocosmi vivit
Cor microco¬
smi.
Moises in de¬
scriptione Coe¬
li & Terrae in¬
effabilia my¬
steriorum Ar¬
cana verbis o¬
peruit simpli¬
cibus.