477
15
DE SIGNATURIS.
Signaturarum studium (quod aliqui Botanici quidem innuunt, sed aliis reli¬
juerunt docendum & probandum) magis ac magis patefiat: Ideò non sine
gravi causa Medici Titulo indignum judicat illum Paracelsus, qui ex signo si¬
inato, id est, ex Chiromantia & Physiognomonia Medicinam non faciat, cum
propter admirandam majoris & minoris mundi Anatomiam Essatam ac Har¬
monicam, sine aegrotantium vitae discrimine, Aniaquae medicinae cultores, illo ca¬
rere, neutiquam possint nec debeant. Quilibet enim morbus (sicuti supra in
Praefatione prioris libri retulimus) & medicina ejus, unius sunt Physiognomo¬
niae, Chiromantiae & Anatomiae. Et qui hujus Fundamenti intellectu caret,
hujusque Philosophici & medici Alphabeti cognitione destituitur, non potest esse
probatus medicus. Naturae enim characterismi, & hae Signaturae Naturales,
iuae ex Creatione non atramento, sed ipso DEI Digito in omnibus sunt exaratae
Creaturis (siquidem qualibet Creatura est Liber DEI) melior est pars Verae Li¬
teraturae per quam omnes res occultae leguntur & investigantur, posthabitis
quatuor qualitatibus, veluti externis virium corticibus. Invisibilia enim &
interna semper sunt nobiliora, praestantiora, & valentiora quam Visibilia
Externa, quae minus perfecta & suis Internis viliora sunt: Sic Domus res ex
terna aedificatur ob Inhabitatorem: sed Incola nobilior est omnibus lignis, lapidi¬
bus & toto aedificio, cum sit viva & Rationalis Creatura: Sine Physiognomonio
& Chiromantia (quarum ministerio non solum totus Homo, cuius Interiora
semper aliquo externo indicio deteguntur, sed specificae & occultae Rerum o¬
mnium Virtutes, imò omnia Naturae secreta manifestantur) vix ullum Medici¬
nae habetur arcanum, quod Experientiae sustineat examen: Creaturae enim sunt
praeceptores medici à DEO creati.
Primus noster * Protoplastes Adam, in statu Innocentiae ex Arte praedestina
sta, id est signata, rerum Naturalium absolutam habuit cognitionem, ac cuilibet
Rei nomen indidit proprium Internam Naturam simul exprimentem: DEUS
enim omnium rerum vires ac Naturam Hominem ipsum uno tantum spiritus
Divini afflatu docuit. Sunt qui erunt qui haec nostra imperfecta esse judicabunt,
eos propter publicam Rei Medicae studiosorum utilitatem peramanter rogatos
volo, ut his meliora, commodiorique ordine posteritati communicent. Quantum
ingenio, studio, & industriâ, quantum labore & curâ, quantum denique judicio
Ut enim Ho¬
mo è fructibus
dignoscitur:
ita Herbae et¬
iam è fructi¬
bus suae signa¬
turae.
Non sine cau¬
sa ab Homero
vocatur medi¬
cus περὶ πάν¬
των ὑπείροχος
ἄλλων.
Anatomia &
Forma Herba¬
rum concor¬
danda Anato¬
miis & Formis
Morborum: nisi
enim Physio¬
gnomonia ac
Chiromantia
tàm Morborum
quam Reme¬
diorum Ana¬
tomia Essata
ac Essentialis
sit à medico
cognita, nil
fructuosi in
medendo prae¬
stabit.
Signatura in
Philosophia &
Medicina
summum Fun¬
damentum.
Rom. 1. Sect. 19.
Sap. 23. Sect. 1.
Sap. 15. Psal. 19.
Mat. 17. Iac. 12.
Ideo Hermes
dicit Deum per
singula creata
ubique splen¬
dere, & eam ob
causam fabri¬
casse omnia ut
eum per singu¬
la cerneremus:
Nil enim teperitur in mundo quod Divinae Virtutis scintilla careat.
Chromantia & Physiognomonia dant signa omnium futurorum morborum.
Hoc Fundamentum signatum è Lumine Naturae depromptum per Scientiam magicam addiscitur.
* Gen. 2. Sect. 19. 20.
Ars haec ex Lumine Naturae per Divinam Gratiam communicata fuit.