477
Rom. 8. Sect.
21. 22.
Supremus
Naturae Crea¬
tor, creavit in
uno momento
sine temporis
occupatione,
antequam pla¬
ceret facere,
mirabilem ipso¬
rum separatio¬
nem seu divi¬
sionem.
Habitaculum
DEI non est
distinctum ab
Essentia Divi¬
na, ne fiat de¬
fectus in DEO.
Iacob. 3. Sect.
15.
14
PRAEFATIO.
gilitati nostrae demissam in Terram Mens seu Aninta nostra Intelectualis, ope
Divina per Creaturarum ordinem, ab imis ad media, & per haec extra mun¬
dum ad ipsum Rerum Opificem ascendit & assurgit, ad Unum primum & sum¬
mum, ad quod tanquam ad desideratum Terminum omnes Creaturae conatu suo
atque gemitu, voluntario tendunt impetu. Tota mundi machina in DEO,
nil est nisi DEUS, & in Angelis est Angelus, & in Astris est Astra: In semine
Arboris latet tota Arbor cum radice, trunco, ramis, foliis, fructibus: Ex
grano hordei procedit radix, culmus, spica, grana alia & paleae. Haec omnia
ideò procedunt ex semine, quod latebant in eodem: Simili modo tota mundi
machina in Angelo latet Angelicè, in DEO autem Divinè. Semen est ar¬
bor complicitae, Arbor est semen evolutum & explicatum: Unitas est nume¬
rus complicatus, Numerus est unitas evoluta: Angelus est Astra complicata,
Astra sunt Angelus evolutus. DEUS est in quo ceu Archetypo mundus compli¬
catus est divino modo: Mundus est DEUS (ut ita dicam) evolutus. Exuperan¬
tissimus enim DEUS Lux omnem Lucem in se continens per Radium suae maje¬
statis, hoc est per genitum Filium creat Lucem Angelicam & impertit eis omnia,
per Angelos fluit in quatuor Elementa invisibilia seu Astra: ex Elementis
seu Astris fluit in corpora, è quibus tandem fructus proveniunt in conspectum
nostrum. In microcosmo etiam similiter patet inferiora scilicet esse in suis su¬
perioribus, ultima in penultimis, & rursus priora his similiter in prioribus,
aliudque semper in alio, quousque perveniatur ad summum. Nam sensus quin¬
que sunt in Imaginatione, Imaginatio est in Ratione, Ratio est in Mente,
MENS est in DEO, DEUS in nullo nisi in se ipso: Est enim sui ipsius sedes, &
habitaculum, quia est omnia, & est à se, & per se, à quo ceu à largissimo & pe¬
renni fonte Unitatis omnia fluunt: Ideò etiam singula è summo bono manan¬
tia ad DEUM tanquam ad suam originem sunt reducenda. Verùm cum haec
non sint hujus loci, & pauci tantas divitias & tam inexhaustos Thesauros suis
Tuguriis & angustis limitibus comprehendere possint, nec ulterius etiam in
vulgus spargi debeant, genium nunc quieto Harpocratis silentio placabo: Dif¬
ficulter etiam ab illis comprehenderentur, qui Cabalisticos fontes sine fundo non
degustarunt, nec nisi umbratilem illam Animalem & mundanam cognove¬
runt sapientiam, quae apud Coelestem nil nisi mera stultitia est: Sed ut eò re¬
vertar, unde digressus eram, summopere è Republ. medica est, ut Divinum hoc
Signa¬