477
Hiob.
12.
Sect.
22.
Heb.
2.
13
DE SIGNATURIS.
lius DEI patris, ac Sapientia Deificans, Verus Magister, factus Homo sicut
sumus nos, ut nos perficeret filios DEI, sicuti est ipse, qui est Benedictus in
omnia saecula.
Deus ergo Ingenitus Universitatis Dominus, Universorum principium,
medium & finis, non ex ulla egenti naturae necessitate, sed sola Voluntate suâ li¬
berrimâ, & ex merâ Bonitate, propter infinitam gloriam suam, omnia ex suo
gremio seu profundissimo Divinitatis conceptu & Recessu (Hermes dicit è vi¬
sceribus Tenebrarum) emittens per VERBUM suum primò produxit Lucem, id
est Angelicas substantias, dicendo Fiat LUX: Ex Luce illa Angelica ema¬
narunt Astra, ex Astris corpora seu mundi machina visibilis ex 4 Elemen¬
tis compacta, & sic omnia sunt in omnibus suo modo, & unum manet in alte¬
ro, sicut semen in Arbore, & Arbor in semine, haec duo licet distincta, sunt
tamen unum. Omnia corpora seu Elementa visibilia sunt in Astris invisibili¬
bus seu spiritualibus Elementis, & Astra sunt in corporibus: Astra sunt in
Angelis, & Angeli sunt in Astris: Angeli sunt in DEO, & DEUS est
in Angelis: Ita ut semper suum Superius possit esse absque Inferiori, sed non
è contra. Nam mundus visibilis seu nulla corporalia consisterent, nisi adessent
Astra: sic, nulla adessent Astra, nisi Essentiae Angelorum adessent: Angeli non
extarent, nisi esset increatus DEUS, à quo dependerent. Cognitò DEO co¬
gnoscuntur Angeli, sunt enim perfecta & absoluta DEI imago: cognitis An¬
gelis, nota erunt Astra: cognitis Astris, nota erunt omnia creata, seu mundus vi¬
sibilis: cognito mundo visibili tandem notus erit Homo microcosmus Filius
mundi: nam talis est Filius, qualis est Pater per omnia, sic ex Visibilibus depre¬
hendimus Invisibilia. Omnia ab Intra manant ad inferiora & externa: Nam
à DEO dependent Angelicae substantiae, ab Angelis dependent Astra, id est In¬
visibiles Virtutes Rerum, & ab Astris dependent Visibiles Formae, hoc est cor¬
pora. Sicuti igitur in DEO omnia sunt Divinè & in Angelis Angelicè: ita in
mundo sunt omnia corporaliter seu mundaliter: Nam ut Lux lucet in Tene¬
bris, ita Superius est in Inferiori: vice versa Quicquid est in mundò visibili
sensibiliter, hoc est in Elementis & Astris Astraliter, id est spiritualiter: & quic¬
quid est in Astris Astraliter, hoc est in Angelis Angelice: & quod in Angelis
Angelicè, hoc est in DEO Divinè: Per Catenam seu restim auream coelitus fra¬
b 3
Erat DEUS
ante Rerum
productionem
ab extranudus
& solus, donec
placuit Divinae
Bonitati suae
exire ad Rerum
productionem
& se quodam¬
modo vestire:
Quare autem
DEUS mundum
non citius crea¬
vit, propter
humillimam
Obedientiam,
Reverentiam
& Timorem
Creatori debi¬
tam, Creaturae
ad evitandum
peccatum non
permissum est
inquirere.
VERBUM
DEI est prima
rerum omnium
Idaea: sic mun¬
dus hic Extrin¬
secus ad exem¬
plar mundi In¬
trinseci videli¬
cet Intelligibi¬
lis fabricatus
est & effigiatus
à Conditore
optimo maxi¬
mo.
DEUS est
Ens omnium
Entium, hoc
est Locus, Ori¬
go & Compli¬
cario Creatu¬
ratu omnium
à quo omnes
& ad quem o¬
mnes remeare
nituntur.
Angeli sunt specula cerissima nulli obnoxia corruptioni quae Divinitas assidua sui contemplatione expolivit.
Qua sunt in Superioribus, in Inferioribus etiam visuntur, sed degenere conditione & adulteratâ.
Omnia in Deo sunt sicuti. Numeri in Unitate, & in Centro omnes Lineae circuli.