477
43
INTERNIS RERUM.
MEDICAMENTA, A SI¬
MILITUDINE JUVANTIA.
Notandum etiam est, quod quędam medicamenta, à simi¬
litudine prodesse, & miro modo à morbis liberare de¬
prehendimus, quia unum alterius Anatomiam habet; cui e¬
nim potius comparandum est simile, quàm suo simili?
ARSENICUS ulceribus Arsenicalibus subvenit: Inter o¬
mnes fructus Aquae, non est majus Venenum, quàm in ma¬
teria Resinorum, & omnis Venenositas Resinorum, confir¬
mante Paracelso, confluxit in Arsenico, tanquam in unum
corpus.
ACONITUM ex vino tepido datum percussis à Vipera aut
Scorpione salutiferum esse expertum est à nonnullis medicis
peritissimis, adeò Venena plerunque Venenatis sunt Venena.
BOLETUS CERVINUS Fungus est, quem ad res Venereas
adhibent, è semine ejus Animalis genitali oritur.
CANCER, quia corpus ipsis tumet, ideò CARCINomata
& Perniunculos cum decocto melle lenit: fluviatilium Can¬
crorum cinis utiliter etiam inspergitur.
CANCER item vivus, ligatis chelis CANCRO imponitur,
donec moriatur: Ita Cancer Cancrum interficit, qui si sit ex¬
ulceratus, postea quovis opodeltoch curatur.
CARDIACAM tollit pulvis CORDIS PERDICIS.
CAPILLI Hominum si destillentur, egreditur succus, qui
CAPILLIS prolongandis inunctione prodest.
f 2