477
42
DE SIGNATURIS
VERRUCARUM.
CULMORUM NODI habent Verrucarum signaturam: id¬
eò etiam magnetica curâ per illos tolluntur.
VULNERUM.
1. SAPENA RIPARUM seu HYDROPIPER, in aquis pigro¬
lapsu repentibus nascens, propter maculas sanguineas in fo¬
liis, medetur Vulnerum recentium supervenientibus sym¬
ptomatibus: siquidem fluxus sanguinis in sanguineo Persica¬
riae pedunculo, Soli obiecto apparet. Haec PERSICARIA à
Paracelso vocatur Mercurius Terrestris, & dicit in illa esse
Influentiam Carnalem seu Attractivum Influentiale non a¬
liter, ut Sol & omnia sydera ab inferioribus attrahunt, & in¬
feriora vicissim à suis superioribus: Guttae in foliis habent si¬
gnaturam.
2. HYPERICONIS Folia innumeris foraminulis quasi a¬
cu trajectis perforata videntur: ideò ad omnes externas &
internas cutis laesiones prosunt: Et quia flores etiam post pu¬
trefactionem in formam sanguinis abeunt, signant usum pe¬
culiarem ad Vulnera.
3. MILLEFOLIUM, & BETONICA, lancinatis & incisis
foliis.
4. GENTIANELLA seu CRUCIATA cujus radix in mo¬
dum Crucis transfossa est.
5. ASCYRUM.
6. ULMUS etiam perforata folia habet: & sic omnes Plan¬
tae perforatis foliis ad Vulnera corporis valent.
ME¬