477
66
DE SIGNATURIS
positos vicissim habent, qui acclament, & gregem
voce contineant, quum in terram descendunt, Dux
multum clamat, ut omnes conveniant & simul pa¬
scantur, quod si nimio clamore raucescet, alius sub¬
stituetur. Quum peragrant, ob sensuum acrimoniam
Trianguli formam efficiunt, ut aëra facilius adver¬
sum secent, deindè sensim ab utroque latere tanquam
remis ita pennis cursum alarum levant: si saevit coe¬
lum & ventus exoritur, non frontatim (at lunato
globi situ volant, quum est tranquillum) sed in cu¬
neum momento se traducunt: si ab Aquila se impe¬
ti prospiciant, in orbem consistunt, & falcatae tanquam
in aciem structae pugnae speciem ostendunt, quare
Aquila regreditur: in volatum ad tergum praevolantium
colla admittentes (id quod etiam Ceryi in tranandis
fluminibus faciunt) laborem facilem efficiunt, & pri¬
ma deficiens incipit esse postrema: quum consistunt,
ceterae dormiunt, Dux, quae senserit, voce vigilans si¬
gnificat. Simili modo ANSER nocturnas Excubias
celebrat, & vigilias suas cantum assiduè testatur.
FABRICANDORUM AR¬
MORUM scientiam:
à CANCRIS, CROCODILIS,
& TESTUDINIBUS.
GLOMERANDI:
SCARABAEIS, qui medicos
etiam docuerunt pilulas volvere: Scarabaeus totidem
digitis vel pedibus nititur quot mensis diebus constat,
in quibus Sol exoriens suos persequitur cursus: is So¬
lis & LUNAE coitum apertè demonstrat, quandoqui¬
dem