477
67
INTERNIS RERUM.
dem ex bubulo stercore pilulam ab ortu ad occasum
rotando versans, in orbis imaginem effingit, quam
viginti octo diebus facto humi scrobiculo adobruens,
tantisper celat, dum Signiferum ambiens Luna ad In¬
termenstruum revertens sileat apertoque tum orbicu¬
lo coitus syderum denuntians novam prolem edit,
nec aliam nascendi novit originem.
LUSUM PILAE PALMARIAE:
MONOMACHIAM milites
docuerunt
à CATIS.
GALLI GALLINACEI, qui
inter se dimicantes, pu¬
gnacissimi sunt, elati & in certaminibus pertinaces:
Eis praerogativam quandam Natura largita est, quod
soli inter aves tanquam galea cristam gerant, & in
pedibus calcaria, pennas per colla cervicesque diffufas,
quasi iubas pugnaturi explicant: Cum limen intrant,
tametsi supremum altissimum existat, tamen se incli¬
nant, quod superbia efficit, ne crista uspiam offenda¬
tur: Quum in certamine Victores, tùm oculorum e¬
minentiâ, tùm superbâ & arduâ cervice elatâ, tùm in
sublime quoque caudâ falcatâ erectâ, cantus conten¬
tione insolenter efferuntur, & Triumphanti Victor
similis efficitur: Victus autem occultatur silens, ae¬
greque servitium patitur.
NATANDI artem:
ab ANSERIBUS & AMPHIBI¬
IS Animalibus.
NAUTICAM:
SCIURIS.
NENDI:
VERMIBUS SERIVOMIS.
i 2