477
5
DE ANTIQ. MEDICINA.
Proh pudor: hoc etiam ratione carentia norunt,
Ipsa parant curam dum sibi bruta suam.
Quando feris tergo capris haesêre sagittae,
DICTAMVM quaerunt gramina nota sibi.
Nec suus accipitrem latuit medicaminis vsus,
Vnde potest oculos exacuisse suos.
SERPENTINA suis non est ignota colubris,
Caecaque pungentes vrsa requirit apes.
At quibus est superi coelestis imago Parentis,
Talia num voluit nos latuisse Deus?
Haud equidem credam, sed nos malus abstulit error,
Dum nimis ingratis spernimus ista modis.
Heu mihi quae res est iam peruersissima mundi,
Adscribit Sathanae munera sancta Dei.
O grauis impietas quae sanctam respuit auram,
Quae potius tenebras quàm bona lucis amat.
Ergò malus Daemon nobis has contulit artes
Primaeui notas quas habuêre Patres?
O fortunatos, quibus haec arcana reuelat
Demissus coelo spiritus ille Dei.
Nonne docente Deo cunctis sua Nomina Plantis,
Et vires docuit primus ADAMVS homo?
Vnde suae virgae poterat vim nosse IACOBVS,
Non benè naturae si didicisset opus?
Et non corruptum quamuis iam lumine cassum
IOSEPHVS poterat corpus habere Patris?
a a
3
Adam.
Iacob.
Ioseph.