477
Syderocrates.
Penotus.
Seuerinus.
Huserus.
Linceius.
Dorneus.
Hartmannvm.
Marpurgi.
Mosanus Cas¬
sellis.
Bodenstein.
Andernacus.
Dariotus.
Hornerus.
8
ELEGIA
Adde quibus duri CRASIS & mixtura SIDERI
Egregium nomen fratribus esse dedit.
SAL PENOTVS habet, quod languida corpora nullo
Corrumpi morbo vi medicante sinit.
Nonne SEVERINVM PETRVM sua Dania laudat?
HVSERVMque vehit Gens Vbiana suum?
LINCCIVS huic adiutor adest, & fidus Achates,
Bombasti vt vivant gloria, fama, libri.
Consimili studio totum DORNAEVS in orbem
Emisit Chymicis scripta probata viris.
Sic & ANHALTINIS clarus BALDVINVS in oris,
Doctrinae fautor, REX PARACELSE, tuae.
Sic vos Hassiacis WOLPHII succurritis aulis
Consilio medico, Paeoniaque manu.
HARTMANNVM tibi quid referam? quem Phoebus & omnis
Aönidum & Charitum turba sacrata stupent?
Hic decus & splendor, Medicorum & gloria, quos haec
Tempore postremo secula docta ferunt.
Quid tibi MOSANVM dicam? qui doctus in arte
Spagyricâ Hassiaci est gloria sola soli.
Adde BODENSTENIVM celebris quem fama notauit,
Atque ANDERNACO laus sua digna manet.
Nec minus aeterno DARIOTVS nomine dignus
Ob Chymicas artes florida serta gerit.
Consulit HORNERVS patriae, si fortè laborat,
AVREOLVM quoniam consulit ille suum.
Doctus