477
10
ELEGIA DE ANT. MED.
Inde tibi triplicis paret concordia mundi,
Illa vetus rerum quà medicina latet.
Non tamen hoc tam grande cupis celare talentum,
Vt quos inuidiae liuor amarus habet.
Multa etenim praesens poterit monstrare libellus,
Communem reliquis quem sinis esse viris.
Tu quoque quae magno tibi cum sudore parasti
Per Latias currens Franciacasque plagas,
Ad commune bonum claras emittis in auras
Hactenus arcano pharmaca clausa sinu.
Hinc tibi posteritas meritò persoluere grates
Debebit, scriptis doctior illa tuis.
Macte tuo dono, reliquos contemne profanos,
In coelo restant praemia magna tibi.
ENCO¬