15
ENCOMIVM
WETTERAE
ATHENARVM
HASSIAE.
LAVDABVNT
alii
Solymam,
seu
Persica
Susa,
Cecropis
aut
vrbem,
quae
doctis
artibus
olim
Praestantes
genuere
viros,
toto
orbe
celebres:
Tu
tamen
excelsis
nuper
circundata
muris
WETTERA,
quae
veteri
gaudes
ita
nomine
dici,
Quâ
Drusi
miles
sua
castra
vetusta
locabat,
Tu
BOLLINGERI
meritò
laudabere
Musis.
Non
quod
te
natura
bonis
donavit
opimis,
Et
tibi
ditat
agros
foecundo
copia
cornu,
AEolus
&
mites,
&
sanas
temperat
auras,
Vnde
laboriferis
crescit
vis
strenua
membris.
Quod
tibi
serta
parant
vario
discrimine
Nymphae
Plaudentesque
agitant
choreas,
&
Oreades
hirtis
Cum
Satyris
ludunt,
Dryadesque
ibi
frondibus
altis
Vestitae
sua
regna
tenent,
&
lustra
frequentant.
Quod
tibi
progenies
non
infoecunda
ferarum
In
sylvâ,
&
rident
circum
frondentia
tempe:
Omne
volatilium
genus
est
circumque
supraque
Aethera
mulcentum
cantum,
lucisque
volantum.
Quod
tibi
descendunt
largi
de
fontibus
amnes
Pisciferique
lacus
(hinc
fercula
grata
parantur)