ENCOMIVM
Quodque
tuo
gremio
vari
vis
magna
metalli
Eruitur,
multo
ditatque
numismate
gazas.
Quod
tibi
grex
ovium,
celsaque
in
rupe
capellae
Innumerae
pendent,
sunt
&
pecuaria
campis,
Et
cultis
adeò
vis
est
genialis
in
hortis
Nutantes
onerans
ramos:
quod
jugera
culmis
Flavescunt,
plenaque
vrgent
se
messe
novales:
Omnia
praetereo
reliquis
communia
terris,
Quod
canere
incipiam,
proprium
tibi
fata
dederunt.
Tu
paucis
adeò
quam
vis
possessa
colonis
Vna
tamen
plures
Phoebi
producis
alumnos:
Qui
missi
de
sede
tuâ,
per
totius
orbis
Dispersi
plagas,
vitam
excoluere
per
artes
Atque
sui
memores
alios
fecêre
merendo.
Namque
sacerdotes
quidam
divina
gubernant
Templa
DEI,
suus
vt
nunquam
non
debitus
aris
Perstet
honor,
veraque
DEVS
pietate
colatur.
ORTHIVS
hinc
ortus
vicinâ
sede
receptus
Quâ
jacet
ad
Lanum
duro
de
Marte
vocata
Vrbs
vetus,
Aoniae
statio
gratissima
turbae,
Christicolas
benè
duxit
oves,
ad
pascua
laeta.
Et
tuus
ille
senex,
superas
qui
nuper
ad
arces
PINCIERVS
scandit,
gratae
pietatis
honorem
Restituit
Patriae,
sacri
quàm
semine
verbi
Plantauit
multos
non
infeliciter
annos.
Editus
hinc
etiam
longaevâ
aetate
verendus
CALVINVS,
Duce
sub
Catto
qui
dogmate
sacro
Pandit