23
WETTERAE.
Sed
cadit
ante
diem,
caelique
in
parte
locatur.
Non
autem
dignis
potero
celebrare
Camoenis
PINCIEROS
inter
Germanos
nomine
PAVLVM
Amphion
citharâ,
cui
carmine
cedat
Homerus,
Rex
Ponti
linguis.
talem
vix
vlla
tulerunt
Secula,
qui
variis
superauerit
artibus
omnes.
Heu,
DEVS
hunc
tantùm
terris
ostendit,
&
vltra
Non
superesse
dedit,
miserandâ
peste
peremptum.
At
BOLLINGERO
iam
vos
ignoscite
vati
WETTERICI
herôes
reliqui,
quorum
inclyta
fama
Orbe
cluet
toto:
Quis
enim
tot
nomina
ponat?
Quis
tot
CIRCOVIOS?
quis
prisco
sanguine
natos,
Tot
DECIOS?
quis
tot
FONTIS
cognomine
dictos?
FETTIADES
&
BREVLAEOS
insignia
famae
Pectora,
quis
SAVRO
&
FISLERO
stemmate
cretos,
Quis
MILIOS?
Quis
MESMILIOS,
&
sanguine
natos
SEFREDO?
Quis
tot
nomen
PISTORIS
habentes,
Quis
canat
ELSNEROS,
quibus
&
pugnae
area
nomen
STRETTOVIIS
fecit?
Quis
tot
COMBACHICA
dicat
Mollibus
in
numeris
cognomina
dura,
nec
ipso
Sat
concinna
sono,
versuque
incompta
Latino?
Saluete
illustres
animae,
&
tu
maxima
salue¬
VETTERA,
nobiscum
natalis
terra
virorum.
Per
quos
talis
honor
seris
tibi
surgit
ab
annis
Qualis
erat
Solymae,
&
Sufis,
&
qualis
Athenis.
SOLI
DEO
GLORIA.
FINIS.