209
15
ADMONITIO AD LE¬
CTOREM.
Sicuti nullum est periculosus Venenum: quàm id,
quod clam, & specie boni fallit: Ita nullus error ma¬
gis pertimescendus eo, qui occultè, sub alicuius boni¬
praetextu, animis sese insinuat. Eiusmodi multa ha¬
bent plurimi libelli, qui inter literatos clam versantur,
& tanquam arcana asseruantur: à quibus incautiores,
dum in iis eximia quaedam vident, saepius portentosa¬
rum opinionum venena hauriunt. Inter illos, quem
exhibeo Tractatum, non inuitus annumerarim: Fa¬
teor equidem me, prima fronte, quàm illius lectio¬
nem coepi, seriò stomachatum; Vulcano illum vo¬
uisse. Occurrebant enim ab initio hirsuta aequè;
ac insulsa quaedam, absurda pleraque, plurima etiam
impia, quae nauscam primum; dein verò haud iniu¬
stam bilem mouebant. At mox mihi recurrens, illud
Iurisconsulti, de lege non iudicanda ex sola linea. sicuti
nec de Musica ex sola nota, quinimò legi, & explica¬
ri in scholis & Academiis authores magis impios, ideo
solum, quia tersi & politi sermonis ornatui seruiant:
haec inquam, & alia tacitè mecum reuoluens, quem
indignabundus abieceram, resumpsi: & demum ad vm¬
bilicum perlecto, mutato consilio, quem prius flammis
adiudicaram, luci consecraui, rei tùm excellentia, tum
vtilitate permotus. Quid enim humanis corporibus
salutarius, aut Medicinae studiosis gratius, quàm im¬
mensum illud scientiae pelagus, cui emetiendo, non
sufficerent anni Nestoris, in Decem praecepta breuis¬
sima aequè, ac facilia, certáque, ac tuta redigere? Tantò
vt te de fraudem bono, futuri spes emolumenti haud
permittit: prohibet Charitas, & quo in tuum feror com¬
modum, vetat Zelus. Haec igitut publici iuris ideò esse,
volui, sed hac addita conditione, vt nimirum aut spon¬
giam prius paterentur, aut censoriam virgam comitem
B j