209
16
ADMONITIO AD LECTOREM
haberent: prius illud nefas duxi, tum quòd scirem ea
ratione non tamen oblit erari in aliis manuscriptis, pe¬
vt (probè scio) infinitis, quae in meo aut editis ex¬
emplaribus litura repurgasset, tum etiam praeuiderem
quantis clamoribus multi contendissent non mihi id
esse iuris, vt aliorum opera detruncem. Hoc verò po¬
sterius pernecessarium duxi, tum vt illi qui hunc libel¬
lum versant, eum que penes se sacro sub silentio seruant,
me monitore, sibi cauere possint, tum vt tutius ab
omnibus aliis exciperetur, tum etiam vt me omni su¬
spitione qua potuissem apud te laborare, si sine notis
emisissem, purgarem. Has notas si attentè prius lege¬
tis, tunc sine vllo periculo, absque vllo pestilentis erro¬
ris afflatu, hunc Denarium deuorare, & quae in eo re¬
peries saluberrima praecepta haurire, & viam tutissi¬
mam aequè ac facilem, quae tibi monstrabitur, sequi li¬
cebit: omnia (inquit Apostolus) probate, quae bona
sunt, tenete. His fruere, in DEI gloriam, proximi auxi¬
liam & tuum commodum. Vale feliciter.
Tuus B. P. A Portu.