209
P
19
DENARII
dabitur vobis sic, quod magis est admirandum, si¬
tantum petenti fuerit fidei, quantum est gra¬
num sinapis, plura & maiora eum posse praesta¬
re, quàm Christus. Hinc patet praecipuum in¬
strumentum non modò ad curandos morbos,
sed ad alia multa praestanda, ratione illius pri¬
mae, & praecipuae partis hominis, [ss p] scilicet
nimae, consistere in forti, & non cadente ima¬
ginatione.
Altera via, qua progressi sunt viri Doctissi¬
mi, miraculorum effectores, fuit a rei proprie¬
tate. Deplorandum sanè, quod hac tempestate
non modò non sint notae facultates, & proprie¬
tates rerum, sed etiam nomina, & vocabula la¬
teant. Vt ad rem accedam, dico, dicuntque alij,
verae Philosophiae inuestigatores, DEVM abun¬
danter concessisse, pro omni morbo curando,
remedia, quae subsistunt in herbis, fontibus, mi¬
neralibus. Ita vt etiam proculdubio cuilibet
morbo suum remedium assignatum sit, & vni¬
cuique regioni sint concessa quaedam naturalia,
ad morbos curandos, ea in regione. Et hinc, ex
magna DEI prouidentia, in ITALIA vbi do¬
minantur, vt plurimum, morbi calidi, rarò Ab¬
sinthium reperitur, & illud quidem in hortis:
sed Cicuta, papauer, & alia frigida, magna co¬
pia. Hinc colligitur, ibi plus esse oportuna re¬
frigerantia, quàm calida. Sic in POLONIA, &
Germania, Vrtica, Absinthium vbíque loco¬
rum, magna copia crescit. Hinc patet, in illis
locis, magis esse oportuna calida, quam frigida. Et
hac ratione ductus quidam Fuchsius Norim¬
bergensis Medicus, quàm primùm in aliquam
B iij