209
Q
R
20
TEXTVS.
villam venit: accersitus ad aliquem curandum,
considerauit circum circa villam illam simpli¬
cia, & ea frequentiora, quae distillabat cum re¬
bus calidis: (Secum enim Alembicum argen¬
teum ferebat) & sic faciebat quintam quandam
essentiam, qua in Polonia omnes morbos cu¬
rabat: etc. Et vt progrediar; Haec facultas, quae
magica dicitur, consistit in [ss q] herbis, verbis, & cha¬
racteribus. Scio, & DEVM testem inuoco, illud
verissimum esse characteres [ss r] quò minus signifi¬
cant, rebus longè valentiores, & praestantiores;
& Verba, quae rebus accommodari non pos¬
sunt, quaeque nihil significant: vt sic non modò
decem medicamentis, sed etiam tribus vel qua¬
tuor verbis, vel tribus characteribus, omnis
morbus leuari possit, qui non est ad mortem;
quandoquidem nemo potest superare horam
mortis à Deo constitutam.
Ars Cabalae, quae procedit per ineffabile no¬
men IESV, plura efficit, quàm apud ludaeos
nomen IEHOVAE. Sed de his, & aliis eiusmodi,
alibi, etc.
Decem illa medicamenta, quibus omnis
morbus curabilis curatur, persequamur. Sed
hoc secretum, rego, ne cuiquam legendum prae¬
beatis. PICVS Mirandula inquit: Qui nouit
quaternarium, per denarium expandere, est in
abyssum scientiarum penetrare. Dum igitur di¬
co, decem medicamentis posse curari omnem
morbum, sic intellige, vt primum vnum medi¬
camentum vsurpetur, quàm caetera: dum dico
vnum, multa intelligo, quae vobis nunc ape¬
riam. VNVM significat motorem operatorem.
Hinc