209
21
DENARII.
Hinc collige, nullum medicamentum posse es¬
se efficax, nisi Medicus fuerit simplicis & fortis
imaginationis, vt scilicet cognoscat, posse
DEVM OPT. MAX. per medicamentum aliquod
efficax, aegrum leuare, vt non desperet à miseri¬
cordia DEI. Deinde illud Vnum debet expan¬
di per quaternarium. Nam in Vno nulla est ope¬
ratio; pro vt apud Pythagoram legere poteris: si
vnum debet progredi in operationem, opus
est, vt diuidatur per quaternarium, & vt myste¬
rium aperiam: VNVS morbus uariis nominibus
appellatus à partium & materiae concurrentis
varietate. Vnus, inquam, morbus est affectio
praeter naturam, immediate impediens functio¬
nem & operationem; quod vos intelligere de¬
betis, de triplici functione naturali, vitali, &
nimali. Hic non potest esse nisi offensio vnius,
& offensio quaternarij: Vnius inquam, faculta¬
tis, Caloris scilicet naturalis: quippe sub se ha¬
bere debet organa non impedita, spiritus, &
mnem materiam submiinistratam, quibus of¬
ficiis fungi possis. Hinc collige, ratione vnius
offensionis, quemadmodum fusius habuisti ha¬
ctenus, summum respectum habendum esse ad
calorem naturalem, ad facultatem, & vires, quae
naturâ vnum significant. Et quoniam illa, tan¬
quam quae diriguntur ad simplex, & abstractum;
sunt praecipuae, semper ab illis ducere initium
tenemini, vt nihil aggredi tentetis nisi haec a
vobis bene considerentur. Caeterùm vt illud
NVM bene examinetur, & ad operationem tra¬
ducatur, opus est, vt intelligatis semper vt in
quinarium expandetur, quinque in se retinere,
B iiij