209
37
EMENDATORIAE
NON MODO MORTVOS
excitabant.
Hic libenter (amice Lector) id exclamem;
quod Antiqui in atriis adscribebant pone depi¬
ctos canes cathena vinctos; Caue, caue canem.
Quid enim hîc audio? An Christiani, aut Ethni¬
ci, aut Magi alicuius voces? Quinam hi, qui an¬
te Hippocratis tempora, sola Medicina incor¬
porea, aut Animae facultate, mortuos excitabant?
Elementis imperabant? An Moses, Elias, Eliae¬
us, aut quis alius Prophetarum? Excitarunt hi
quidem mortuos, imperarunt Elementis: at
non artis alicuius dexteritate, non propria in¬
dustria. Agnosce in his non Magicam im¬
pietatem, non Cabalisticam vanitatem,
non phantasticam aliquam imaginationem,
sicut tamen hic paulò post asserere audet:
Sed DEI brachium, vt suo loco euince¬
mus. Quae hic narrantur, seu ab Orpheo,
seu à quoquam alio Ethnicorum, qui Hippo¬
cratem praecesserunt, aut sequuti sunt, praestitam,
aut falsa, aut Diabolica fuerunt: sed falsa pe¬
omnia. Fabulantur quidem Poëtae, Hyp¬
politum membratim discerptum, fuisse ab
Aesculapior ex infernis reuocatum, & vitae
restitutum. Sed haec aut hyperbolicè di¬
cta, autia Pictoribus & Poëtis Picta, & si¬
cta. Testatur hoc Plato, qui in Cratylo
hanc esse fabulam dicit. Philostratus, re¬
fert, ab Apollonio, vmbram Achillis, id
est potius Daemonis, excitam: quod verò etiam
hodie. Sortilegi quidam praestant. Apuleius
C iiij