209
38
NOTAE.
Medaurensis, omnium Magorum, qui fiêre,
primus, quid horum, quae recensentur praestitit?
Fuere, fateor, antiquitus, qui cum Enothea Pe¬
troniana gloriabantur:
Quicquid in orbe vides, paret mihi florida Tel¬
lus.
Cùm volo, spissatis, arescit languida succis:
Cùm volo, fundit opes, scopulique atque horrida
saxa.
Niliacas iaculantur aquas: mihi Pontus iner¬
tes
Summittit fluctus, Zephirique tacentia po¬
nunt
Ante meos, sua flabra, pedes: mihi flumina pa¬
rent,
Hircanaeque Tygres, & iussi stare dracones.
Quid leniora loquor? Luna descendit ima¬
go.
Carminibus deducta meis, trepidusque furen¬
tes
Flectere Phoebus equos, reuoluto cogitur orbe,
Tantum dicta valent.
Sed quid haec aliud, quàm fabulosae pollici¬
tationes aequè, ac monstrosae? Aut, si quid habue¬
re prisca illa saecula, quod inter Ethnicos admi¬
rationi esset, mendacia fuere signa. Talia erant
quae Sathan per Magos Aegyptios, tempore Mo¬
sis operabatur, aut naturalia prorsus, aut merae
putidaeque illusiones. Huiusmodi erant, quae in
Idolis, antris, delubris aut fanis, antiqui admi¬
rati sunt. Inter quae tamen nihil, quod propriè
mira¬