209
39
EMENDATORIAE.
miraculi nomen mereatur. Legimus apud Iose¬
phum lib 20. cap. 6. nullo vnquam aeuo magis
cultam fuisse Magiam, quàm suo: & Plinius
nunquam (inquit) tot Magi quàm temporibus
Neronis. At nunquam (addit ille) euidentius
gnita eius vanitas: tunc nimirum cum losephus,
& plures alij Christi opera miraculosa attoniti
mirabantur: tunc etiam testantur Sathanam per
Magos, si quid habebat virium, exercuisse, vt suis
conatibus, florescentis Christiani nominis,
splendori, tenebras offunderet. At tunc, quid
praestitum ab eius Satellitibus, quod vel ple¬
beiorum animos perculerit? Iulianus cum
Iamblico, & naturalem, & Theurgicam Ma¬
giam, quantum potuit, recoluit; vt discipulo¬
rum Christi opera imitari posset: quem verò
audimus ab illo vitae restitutum? Quando im¬
perasse ventis? Quando visum restituisse? Nihil
quidquam etiam eiusmodi auditur de hodier¬
nis Magis, Iudaeis quidem, à quibus tam familia¬
riter teritur Cabala, sicut nec de alijs, quos hodie¬
quidam Principes, summo cum nominis Chri¬
stiani dedecore, penes se habent? Quid enim
tandem post multas fabulosas pollicitationes?
Ludicra quaedam, naenias pueriles, illusiones,
imposturas. Quis ergo credat ab illis, qui ante
Hippocratis tempora vixere, tam magna & stu¬
penda edita miracula? Sed haec omnia aut Dae¬
monum ope, & auxilio, aut per naturales cau¬
sas, ac proinde non propterea dicenda miracu¬
la: neque a medicina incorporea; seu aliqua ani¬
mae facultate promanantia. Verbi gratia, effice¬
re vt aqua in glaciem obrigeret, pluuiae grandi¬