209
40
NOTAE
nes, & niues cierentur, aut illusoria quaedam,
At mortuos suscitare, nouas substantias creare,
Terram, vsque ad abyssum, reddere tranfluci¬
dam; Ignis naturam immutare, non est creatu¬
rae, sed creatoris; qui Dominus naturae, nullis
obstringitur naturae legibus. Et iamsi olim Me¬
necrates multos satis foeliciter à morbo Hercu¬
leo liberasset, nunquam in publicum prodibat, nisi
instar alicuius DEI, habitu Iouis, indutus pur¬
pura, in capite coronam, in manibus sceptrùm
gestans, & suis, quos curauerat, tanquam dijs
stipatus: Athenaeus lib 7. dipnos: Qui, si potuis¬
set, Iouem è coelo deturbasset. Quis enim ne¬
scit, quae fuerit Simonis Magi, Manes Agyrtae,
& similium insania?
SIC DVAE FACVLTATES
repertae, etc. non cadente imaginatione
In his tam multa falsa, absurda, & impia oc¬
currunt, vt lituram, ne quid dicam grauius, me¬
reantur: Sed, ne quis queratur vim à me authori
illatam, neque mihi esse iuris, vt in eo quic¬
quam rescindam, ea exhibeo integra. Ne tamen
me interim tantae impietatis consortem puta¬
res; has dare volui animi mei testes notas, quae
te insuper mouebunt, ne ad eosdem errorum
scopulos allidas. Primò cum dicit Cabalam esse
facultatem, quae solo velle, folo intuitu, sola i¬
maginatione operatur: longe aliter Cornelius A¬
grippa, cuius haec sunt verba. "Est nihil aliud haec
Iudaeorum Cabala, quàm perniciosissima supersti¬
tio, qua verba, & nomina, & literas sparsim in Scri¬
ptura