209
41
EMENDATORIAE.
ptura positas, pro arbitrio suo colligunt, diuidunt,
transferunt, & alterum ex altero facientes, soluunt
membra veritatis, sermones, inductiones, & parabo¬
las, hinc inde, ex proprijs fictionibus, aptare illis vo¬
lunt DEI Eloquia; & per imprudenter extortas
supputationes, dictionum, syllabarum, literarum,
numerorum, tentant violentas perfidiae suae inferre
probationes: Praeterea his nugis inflati, ineffabilia
DEI Mysteria, & quae sunt supra Scripturam ar¬
cana; sese inuenire, & scire iactant; per quae etiam
prophetare, & virtutes, & miracula sese perficere,
sinè rubore, magnaque audacia mentiri; non eru¬
bescunt. Hactenus Agrippa."
Insuper hanc Cabalam vniuersam duabus
partibus concludunt, quarum primam vocant
de Bresillj, quae nihil differt à Magia naturali.
Alteram de Marcaua, quae Theurgicam refert.
Est enim (inquit Agrippa) quasi symbolica
quaedam Theologia; in qua literae, numeri fi¬
gurae, & nomina, & Elementorum apices, ac
lineae, puncti, & accentus, omnia putantur pro¬
fundissimarum rerum, & arcanorum magno¬
rum significatiua. Rursus hanc partem subdiui¬
dit in Arithmeticam, & Theomantiam; illa de
Angelis & Daemonibus, eorum virtutibus, &
nominibus agit. Haec diuina mysteria, & nomi¬
na scrutatur. Vides ergo paucis, quid sit Cabala.
At foret adhuc haec tolerabilis ignorantia, si
sinè Iudaicae impietatis veneno, propinaretur,
cum dicit: