209
P
46
NOTAE.
Domine, Nos in nomine tuo Daemonia eieci¬
mus; responsurum: Nunquam noui vos Neque
etiam ad perpetuum facta est haec promissio; sed
solummodo ad tempus; nimirum donec doctri¬
na satis esset confirmata. Neque etiam solis fi¬
delibus hoc miraculorum donum datum est, id
enim habuere etiam aliqui inter reprobos.
"HINC patei in forti, & non cadente imagi¬
natione: etc."
Nunquam eiusmodi erroris portentum au¬
diuit prior aetas. Fateor equidem in morbis
maginariis magnam esse imaginationis vim;
maginationis inquàm, quae in aegroto, non quae
in medico. Vnde Paracelsus liber de causis morbis
inuisibilium, de iis, quae homini eueniunt, ra¬
tione fidei, nemo potest seipsum credendo sa¬
nare, nisi credendo. j. abusu fidei, aegrotus factus
sit. Ratio est manifesta: Quia morbis propor¬
tionari debent remedia: si illi naturales, & haec
naturalia: si verò imaginarij, etiam talia requirun¬
tur medicamina. At medicum propria sua imagi¬
natione alterius morbo, siue is sit naturalis, siue
maginarius mederi posse, quis cradat? Haec vidit
Paracelsus, Tractatu de iis, quae proueniunt ex
maginatione: dicens: "Extra corpus proprium mulie¬
ris imaginatio non habet vllam potestatem": ideò in
illo loco perficitur, vbi dominatur. Si quas ta¬
men habeat vires, eas in his potissimum cernere
licet, quorum praegnantium forti imaginatio¬
ne, varia accidunt infantibus, qui continuo ne¬
xu cum matribus coniuncti, tandem cum illis
anima¬