209
47
EMENDATORIAE
animalem viuentes vitam, nihil mirum, si etiam
cum illis compatiantur, iisdem afficiantur, in
tenerrimis corporibus, impressionibus, quas
matres firmiter conceperunt, praecipuè cum
maginatio sit à facultate animali, quae in foetus
formatione dominatur. Hinc diuersae figurae,
varia monstra, sicut & pleraeque affectiones,
quae in infantibus, hinc etiam, quod saepius refe¬
runt parentes. (Est enim commune omnibus
nimalibus) vt in coitus feruore, viuam illam
maginem, quàm fortiter intuentur, spermati im¬
primant. Quod cùm nosset Iacob, hanc sagaci¬
ter rationem inuenit, qua discolores oues habe¬
ret. Inde etiam partus ille albus, quem Heliodo¬
rus ex Aethyopissa matre natum refert. Non
abs re igitur Thomas Morus:
"Graues tradunt Sophi,
Quodcunque matres interius
Imaginantur fortiter,
Dum liberis datur opera,
Eius latenter & notas,
Certas & indelebiles,
Modoque inexplicabili,
In semen ipsum congeri."
Sed hinc insuper horrendi illi vermes, qui
liquando foeminis, hinc incubi, & succubi, vn¬
de rumores ventris in pathicis Vetulis, ac si
essent grauidae. Variè etiam corpus suum al¬
terat vehemens imaginatio. Sic, in timo¬
re, contrahit spiritus, quos in gaudio propel¬
lit. Haec, & alia pleraque, quae longius per¬
sequi nostri instituti non est, verissima sunt.
D j