209
50
NOTAE.
Pyndarus in Pithis Ode. Chyronem lenibus in¬
cantationibus vsum esse: Ammianus Marcelli¬
nus liber 16. histor. Rom. asserens per medicinae
authoritatem, licere vti anilibus incantamentis:
Theophrastus existimat verbis Ischiadicos sana
ri: Cato luxatis membris eadem auxiliari. Vnde etiam
antiquis erant, qui ex colore nubium praemonebant
aduentantium grandinum, quas auerti carminibus, aut de
nudata muliere menstruata, credebant. Omitto a¬
lia, quae nimis frequentia, apud authores, & vtinam
hodie non aequè familiaria. Solent certis tempo¬
ribus, cum quorundam verborum magica reci¬
tatione, herbas colligere, quas sine verbis, aut a¬
lio incantationis modo, nullas vires habituras,
putant: tales etiam fuisse Pythagoram, & De¬
mocritum, testatur Plin. liber 24. hist. natur. cap.
17. quos insignes Veneficos dicit. Prior enim
magicas quasdam herbas vsorpauit Coracesiam
Callicciam, Maenaidem, Chorinthiadem, A¬
proxim, Hippophonadem, Adamantidem. Quo¬
rum omnium tam prodigiosos effectus, suis
magicis incantationibus adscribebant. Neque ab
iis differunt, qui hodie sal, aquami; & herbas
consecrantes, ei transferunt in vsus, iis contra¬
rios, quibus à DEO sunt destinata. Quibus ad¬
dendi sunt illi, qui hodie pocula amatoria prae¬
parant, & qui characteres iactitant contra om¬
nes ictus gladij, aut tormenti bellici. Quorum
omnium abominatio satis deplorari nequit.
Vnde meritò D. Augustinus liber 10. de Ciuit.
DEI cap. 9. & 11 probat, illa, quae tribui solent
figuris, & imaginibus Astronomicis, fieri non
propria, sed Daemonum virtute. Ratio est ma¬
nifestissi¬