209
51
EMENDATORIAE
nifestissima. Quia nulla dari potest figura, quae
in se habeat vim agendi, vt docet Aristoteles 12.
Methap. cap. 3. & Thomas contra Gentil. cap.
76. & lib. 2. cap. 185. Quia figura nihil aliud est,
praeter quendam situm, & ordinem partium, ex
quo quidam modus quantitatis consurgit. Ideo¬
que cum Quantitas per se actiua non sit, neque
etiam figura; quae tantùm modus est, & quanti¬
tatis consequens motus, aut actionis principium
esse potest. Neque enim statua, quâ talis, potest
aliam statuam aut qualitatem efficere. Vnde
gitur illa vis, & efficacia, quam magi tribuunt
verbis, & Characteribus, si neque à DEo, neque
à Natura, neque ab Arte: vtique ab illo antiquo
Serpente, qui huiusmodi illecebris, miseros
mortales in sui cultum pellicere conatur. Meri¬
igitur tùm iure diuino, tum ciuili: P. 3. l ne¬
mo §. l. culpa de malefic etc. Concludimus om¬
nes, qui eiusmodi nefandas artes colunt, supre¬
mo supplicio afficiendos. etc.
Haec sunt, quorum te praemonitum volui,
antequam huius scripti lectionem accederes:
tum, ne quod incurreres periculum, tumetiam,
ne ob naeuos, qui prima fronte turpissimi occur¬
runt, aliquam tibi incurreret nausea, tum deni¬
què, ne, dum haec profero integra, vt ab authore
profecta, me eiusdem cum illo, hoc nomine
impietatis consortem putares. Vtere ergo &
fruere hoc Medicinae compendio, quod diutius
latuisse, serius proferri, mecum, quisquis es, quae
reris: pro meo in literariam rempubs studio, mihi
satis gratiae, apponi duxero, si tibi, sicut vtile, ita
gratum fuisse, intelligam. Foeliciter Vale.
D iij