209
53
DE PHYSICIS LIGATVRIS.
go autem vidi istas sanitatis fuisse causas, & diutur¬
narum passionum, maxime illarum, quae corruptio¬
nes sunt initij. In sanis autem fuêre infirmitatis cau¬
sae haec eadem. Vnde SOCRATES, Incantationes
sum verba decipientia rationales animas, secundum
timoris impressiones, vel secundum desperationes.
Indi autem Medici bene confidunt incantationem
siue admirationem adiuuare. Graeci verò Medici an¬
tiqui intendunt hic anima erroneam imperfectionem sui
reuocare; quae reuocata, necesse est, vt corpus reuoce¬
tur ab ipsa, cumcorporis complexione virtutem animae com¬
stet sequi. Vnde Galen. supra librum Hippocrates De hu¬
moribus. Si quis (inquit) dixerit, humoribus corporis mu¬
tatis, inde mutari actiones animae: vt actio animae
mutata, mutet eos dem, non mentitur: quod certificatur,
quia cum colerica passio dominatur, sit iracundus, & è
conuerso, in saepè irascentibus: quia cum colera aug¬
mentatur, necesse est complexionem animae, & corporis
animalem moueri. Item Galen intelligit: & scientia in
anima ex complexione colorica augmentari. Con¬
trariantia, & studiositas, ex melancholia: deambula¬
tio & delectatio ex complexione sanguinea: phlegma
nihil adiuuat animae virtutem, nisi in ipsa mutatione
statorum. Constat ergo, quia si Medicus animae comple¬
xionem iuuauerit quoquomodo incantatione, ad
iuratione, siue colli suspensione, corporis quoque com¬
plexionem adiuuari. Si autem his conueniens ad¬
iungitur medicamen, velocior sequitur sani¬
tas, cum medicina corpus, incantatione ani¬
ma adiuuetur, quibus coniunctis, necesse est sani¬
tatem vtriusque citius sequi. Item Galenus: sunt
homines laeti naturaliter, & delitiosi, quicum
infirmantur, sanos eos subitò futuros, confirmat
D iiij