209
54
COSTA BEN LVCAE
Medicus, & diaetam eorum, cum exercitiis ad me¬
moriam reuocat, quorum spes sanitatis eorum causa
est. Sunt autem aliquando & contrarij naturâ tri¬
stes, vnde tristantur, & angustiantur eorum animi,
per cogitationes, quorum cogitationes oportet fallere
Medicum, & laetificare intentionem, mutare animos
eorum, sed non excedere laetificandi modum, ne ma¬
gnitudine promissionum negligant se medicandos.
Memini quendam nostrae Terrae nobilissimum, mur¬
murasse, se esse ligatum, ne cum mulieribus coiret:
quem adiui, falsificando intentionem eius, & hoc
magnis ingentis, sed nunquam potui eum reuocare:
propter quod, certificare, & confirmare coepi, quod
ipse prius intendit, adducens sibi librum Cleopatrae,
quem fecerat, de Foeminarum informanda speciosi¬
tate: legensque locum, vbi dixit, Ligatúsque taliter,
fel cum viuum accipiat mixtum cum si Zamelon
quoque inungens totum corpus, adiuuatur: ipse au¬
diens, confisus libri verbis, sic fecit, citoque en asit,
augmentata est concupiscentia coeundi.
Ego in multis antiquorum libris legi, suspensa in
collo suffragari cum proprietate, non cum sua natu¬
ra, quod non denego posse fieri propter confortatio¬
nem mentis, vt dixi. De quibus, cum mulia sint, pau¬
ca tibi tangere disposui. Aristot. liber de lapidibus ait,
Smaragdum collo, aut digito portans, defenditur à
causa Epilepsiae suspecta. Vnde propter hoc manda¬
mus nobilibus, vt collis filiorum suorum suspendatur
Smaragdus; ne hanc infirmitatem incurrant. Item
Aristot. eodem liber. Quodlibet hyacintorum genus
suspendens collo, siue digito, si intret regionem pesti¬
feram, non laeditur; sed potius mentibus hominum
honeratur, & a maioribus petitiones eius complen¬
tur.