209
55
DE PHYSICIS LIGATVRIS
tur. Viginti granorum ordei pondus portans in collo¬
suo, vel digito, non videbit timorosa in sommo.
Cor miluinum in collo portans, seu digito, mitigat
iram contentionem; cuius color est sicut lotura car¬
nis; sanguinis fluxum cuiuslibet membri stringit,
maximè in foeminis. Cynthinus suspensus collo, vel
digito portatus, augmentat in somno terribilia, & ti¬
morosa, & tristia, & inter homines contentiosa. In
pueris suspensus saliuam oris augmentat. Gal. ster¬
cora luporum ossa comedentium, in ventrae Iliaca do¬
lentium, vel in collo patientium suspensa, statim do¬
lorem mitigant.
Aliquando etiam in coxis suspenduntur, & cum
filo Laneo ligantur, vnius scilicet Ouis, quae à Lu¬
pis commesta fuerit; quod filum, si non intieniatur,
cum corrigia ceruina ligetur. Item Gal. in Vase ar¬
genteo posuit, cuius quantitas, sicut faba fuit; & in
Coxis suspendit, multumque profuit. Hoc autem di¬
cit in lib. de simplici Medicina.
In libro vero, qui dicitur Medicorum medicina;
quòd si serpentem Tyriae, suffocati collo cum filo lineo
suspenderis, absoluitur à suffocatione sui, & multum
valet in apostematibus faucium.
Dioscorides, semen cucumeris agrestis, ad scorpio¬
nis morsum valet, in manu tentum, aut collo suspen¬
sum. Idem etiam hircus agit ante dictum. Radices
sparagi super dentes ligatae, irahunt sine dolore. Item
pedes Leporis dextri ano ligati, canes non permit¬
tunt latrare. Similiter facit iecur Canis nisi canis
gerens sit, cuius iecur fuerit.
Quidam Medici dicunt, pedem Testudinis dex¬
trum, in pedè Podagrici dextro suspensum, iuuare,
sinistro, sinistrum. Idem in manibus. Item radix poe¬