209
85
BERNARDI PENOTI A PORTV
S. MARIAE AQVITANI PRAEFATIO,
Apologetica; in qua D. Nicolai Guiber¬
ti Lotharingi error, & falsa opinio, de
Alchemia, tum authoritatibus,
rationibusque, tum exem¬
plis euincitur.
NVsquam fuit: Ars, siue scientia tam
saera, quin suos habuerit osores &
contradicentes haereticos; inter quas
Chemia non postremum tenet lo¬
quae tamen, post diuinorum Mysteriorum
contemplationem, nulla est dignior. Haec verè
Philosophandi dux; in qua & rerum secreta ri¬
mari licet & arcana facilè amplecti. Haec bonis,
haec sapientib., haec doctis viris, haec Principi¬
bus, Regibus, & Imperatoribus digna exercita¬
tio, & honesta voluptas prae caeteris appetenda.
At licet sit magnus impostorum, & sophista¬
rum numerus, hac nostra ferrea aetate, vix inter
ipsos vir bonus dignosci potest. Vnde qui spa¬
gyticas artes in lucem reuocare conantur,
gnobiles, & obscuri non modò remanent, ve¬
rùm etiam experiuntur multorum odia.
Et ars ipsa ab iis, qui ei fauere & eam tueri
deberent disaceratur; & peius cane & angue
dio habetur, vt videre est in libro D. Guiberti
Lotharingi, in quo omni conatu & viribus nititur
F iiij