209
86
PRAEFATIO.
probare artem Chemiam nullius momenti esse.
Negans insuper Thomam Aquinatem, Ray¬
mundum, Arnaldum, libros de Lapide Philoso¬
phorum, eorum nomini attributos, scripsisse.
Sed bene est, quod huiusmodi libri in Biblio¬
thecis, vbi Praesides fuerunt, extant: imò quòd
apud me aliquot sunt etiam. Valeat igitur Rhe¬
tor Guibertus cum sua loquacitate, quâ nihil
vtilitatis adipiscitur, praeter latinitatem, in qua
summopere sibi placet. Nam meretriciis illis
orationis pigmentis & verborum phalerato¬
rum apparatu, non docere, sed fallere, non pa¬
scere animos solidis doctrinae cibis, sed inani¬
bus titillare verbis euenit: quod certum se¬
quentibus demonstrationibus patebit. Non te¬
merè, Magister Guiberte, rescindendum, quod
longa consuetudine, multaque vetustate fir¬
mum est. At huic scientiae quaesita, & firma vir¬
tute parta gloria est. Non igitur tuis scriptis aut
tuorum similibus corruet. Cùm ante Aescula¬
pium, longè ante Hippocratem confirmata &
stabilita sit. Temerè igitur facis, quod vetustate
multa firmum, id pauca latinitate destruere ve¬
lis: quod tamen fieri non potest, nec vlla arte,
nullis consiliis opprimi. Cuique igitur suis stu¬
diis frui concedatur. At nostri instituti minimè
est, tempus in huiusmodi nugis refellendis tere¬
re. Sed breuitatis causa te, D. Guibertum, re¬
lego ad proaemium a Doctissimo Magistro
Theobaldo de Hochelande Mittelburgensi
ditum, de Alchemiae difficultatibus. Ibi enim
quicquid desideratur & excogitari potest, repe¬
ritur; vt nemo amplius addere aliquid possit ad
quae¬