209
87
APOLOGETICA.
quaestionem soluendam. Dicam igitur cum illo
Doctissimo Viro, Doctissimorum & integerri¬
morum virorum scripta, D. Thomae Aquinatis,
Hermetis Trismegisti, Raymundi Lullij, Marsi¬
lij Ficini, Arnaldi Villanouani (quem Iohannes
Andreas Iurisconsultus vocat Theologum,
summum Medicum, & Alchemistam (&
liorum, qui omni exceptione sunt maiores, Ar¬
tem verissimam, & naturae genetricis aemulam.
Et cur Viris tam praeclaris fidem detrahendam
& sciolis quibusdam potius credendum iudica¬
bimus, qui peruerso ludicio cauillantur artem
vanam & adulteram esse? quique clamitant,
non alia de causa aenigmaticè & obscurè tradi¬
tam, nisi vt exercerentur otiosorum hominum
ingenia? Absit vt existimemus antiquos illos
venerandae authoritatis philosophos consultò
aliquid falsitatis memoriae commendare voluis¬
se, qui summam operam Veritati inquirendae
semper nauarunt, famamque in posteros non
ex nugis & inanibus, sed arduis & sublimibus,
veroque ac stabili fundamento nixis quaesi¬
uerunt.
Huc etiam accedit diuersarum gentium
consensus. Nec enim Latinorum solùm, sed &
Graecorum, Aegyptiorum, Arabum, Chaldaeo¬
rum, Gallorum & Germanorum, Hispanorum
& Anglorum de Metallorum metamorphosi,
monumenta quotidie studiosorum hominum
manibus teruntur, quae vno ore quasi (quan¬
quam linguis dissonis) clamant esse artem ve¬
rissimam, nihilque post legem diuinam (vt in
principio diximus, in qua est salus animae) à