209
88
PRAEFATIO
summo Deo in hoc mundo homini conces¬
sum fuisse magnificentius, aut sublimius: & sum¬
mopere summo studio inuestigandam vigi¬
lique labore quaerendam praedicant. Forte in
hoc falluntur qui artem negant, quòd cum infi¬
niti Chemici huic vacent, neminem videant
qui se scientiam adeptum esse glorietur. Sed sa¬
pientibus & causas euentuum perscrutantibus
nihil admiratione dignum contingit. Quando¬
quidem admirationis mater ignorantia ipsa est.
Quotusquisque enim est qui in debita materia
operetur vt oportet? Vnus vix è millibus. Quid
igitur mirum, si debito multi frustrantur fine?
Quare non insulse Auicenna inquit, Qui accepit
quod debet & miscet & operatur vt debet, pro¬
cedit inde vt debet procedere. Plerique indocti sunt
sine, qui ne communem quidem sermonem intelligant,
minus ergo metaphoras & sapientum analo¬
gias. Alij, quamuis docti sint, & ingenio per¬
spicaci, libros tamen non habent, ant quia ex¬
pendere & illorum pretia non valent soluere
ob auaritiam, aut non possunt ob paupertatem
sibi comparare, aut quod exemplaria inuenire
nequeant, iis in locis quibus immorantur & à
peregrinatione abhorreant: illi verò qui libros
& artem per DEI gratiam consequuti sunt, me¬
minerint dicti Salomonis, sapiens abscondit
scientiam; Os autem stulti confusioni proxi¬
mum est. Neque enim desunt causae quare scien¬
tes se se non reuelent. Cur verò? Vno verbo re¬
spondebo: Felix quem faciunt aliena pericula
cautum. Plurimi nostris temporibus miserè pe¬
rierunt ob Principum inuidiam, timentium ne
ab