209
92
PREFATIO.
tem scientia pro subiecto habet vniuersam
naturam idcirco aiunt lapidem esse in om¬
nibus. Non tamen quod eius materia ex
omnibus rebus seligatur. Imò dicitur in om¬
nibus esse ratione primi mouentis in rebus
naturalibus, qui spiritus vegegatilis nuncu¬
patur, quo nostra materia Lapidis prae cae¬
teris abundat. Spiritus hic tam est in ani¬
malibus vegetalibus, quàm mineralibus.
deo lapis dicitur animalis vegetalis & mi¬
neralis, non propterea debet elici ex anima¬
libus aut vegetabilibus. Nam (ait Philoso¬
phus) si vis mederi metallis, origo tuae me¬
dicinae sit ex metallis. At spiritus iste ni¬
mis sigillatus est in metallis, quaesiuerunt in
mineralibus non in omnibus, sed vbi natu¬
ra illum abdidit. Quo igitur nomine haec
materia insignitur? Dicam, sed prius per¬
cunctor, Tu D. Guiberte, si libet re¬
spondebis, quid tu intendis facere? Quia ex¬
fine intentionis resultat principium operis. Si¬
dicas aurum & argentum, perperam respon¬
debis. Quandoquidem veterum sapientum
intentio nusquam fult, vt aurum & argen¬
tum ista medicina construerentur. Finis &
scopus eorum fuit vt mens sana in corpo¬
re sano esset vsque ad terminum à Deo prae¬
finitum. Tantae enim sunt vires in hoc pul¬
uere in corpore assumpto, vt in momen¬
aequet humores, & corpus temperet eo
temperamento; vt vnus alteri humori non
dominetur, quod Raymundus Lullius
ptimè nouit & vsus est, Vixitque centum
& qua¬