209
95
APOLOGETICA
omnes tam animales quàm vegetabiles & mi¬
nerales, vt superius dictum est: sicut aliqua cera
recipit in se omnium formarum impressionem,
sic argentum viuum delitescens in materia la¬
pidis, recipit omnium rerum proprietates. Vide¬
igitur, D. Guiberte, si elicitus & liberatus a suo
chao, & suis faecibus vindicatus, & in quintam es¬
sentiam redactus, quam mirabilia praestaret? Lapis Sa¬
pientum inquit Senior in ipso & ex ipso perficitur.
Radix & rami folia flores & fructus. Est enim si¬
cut arbor: ex vna arbore quot rami, quot de¬
nique grana? Ita se habet nostra frugifera arbor
Philosophica, continens in se auri & argenti se¬
mina, quae in propriam terram seminata, pluri¬
mos Soles & Lunas producet in infinitum, sicu¬
ti semen ita & seminatum. Naturaliter enim natu¬
ra similis in natura sua simili actionem & ope¬
rationem habet perpetuam, & non diuersa spe¬
cie, multò minus in diuerso genere. Quò enim
est maior rerum diuersitas, etiam maior est
rerum vnitas. Natura verò disponit omnia in
potentia, quatenus ars ea potest & debet perfi¬
cere actu. Natura enim vitri materiam produ¬
xit, nusquam vitrum. Sic ferrum in rudi materia
iacens creauit, rudéque nobis tradidit elaboran¬
dum, vt ex eo calceos equis paremus; lanceas &
falces faciamus. Herbas, arbores, gemmas, coral¬
los, aurum & omne id quod oculis cernitur,
Medicinam rectè non dixeris, sed est rudis &
immunda materia, in qua adhuc pars impurior
manet & occultatur. Alchemia verò medicinam
purgare, dissoluere, & heterogenea ab homoge¬
neis secernere docet: Aliter putrida putridis, &
G j