209
96
PRAEFATIO.
corruptibilia corruptibilibus miscerentur.
tiam Author naturae Deus materiam quandam
lapidis vnicam & simplicem creauit, quàm me¬
tallorum radicem sapientes vocauerunt. Si per
Chemistam Philosophum non disponeretur de po¬
tentia ad actum, semper in eodem statu perma¬
neret, veluti vitri materia. Nam si per magiste¬
rium vitriarij non disponatur, nusquam vitram fie¬
ret. Haec lapidis materia vnica est res, vt saepius
repetitum est Igitur vnum quod est, non nume¬
ratur, nec diuiditur. Si enim numeraretur, vnum
esse desineret. Et si diuidatur, compositum esse in¬
cipit. Vnum verò & simplex memento accipere,
si vis in Philosophia profiteri. Ab vno & simpli¬
ei qui in Philosophia recedit, finem & perfectio¬
nem nunquam inueniet, quandoquidem natura ex vno
produxit omnia: & sic in vno conueniunt am¬
bo simul. Est natura mater, & ars filia. Et vbi
natura desinit, ibi ars incipit. Et sic est ordo &
regula veritatis & non aliter. Vnum igitur vbi
inuenisti, quod in se ipso habet omnia, quibus
ad perfectionem sui indiget, alia extranea illi
ni rei adhibere noli, aliâs non perfectiones, sed
corruptionem operaberis, & ipse pessimè de¬
cipieris. Materia enim lapidis est vnica res,
non adeo simplex, quin quatuor constet ele¬
mentis, vt caeterae tes elementatae. Sicuti ar¬
bor plantata ex seipsa, in seipsa, & per sei¬
psam, suos fructus profert in tempore suo.
Nostra enim materia sic se habet vt arbor, si
transplantetur, sua quoque aqua irroretur,
producet suum fructum, quò supra impura
metalla