209
100
PRAEFATIO
xiliaribus copiis vti conueniet. In eadem causa
sunt, quibus nihil placere potest, nisi quod Indiam
loquatur & extremum Oceanum; qui tantum
externa probant & exoticas merces admiran¬
tur. Hunc errorem ignoratio primùm peperit.
Deinde quia rudibus ingeniis bonarum rerum
consuetudo grauis est, & bona fide oblatae mer¬
ces vulgò sordescunt. Quid quod externa illa
longo quaesita mari, grauibus periculis inuenta,
insanoue sumptu comparata, exoleta ferè, adul¬
terata, suspecta deníque ad nos perueniunt, nec
alio saepe momento constant, quàm impostu¬
râ. Annon haec dementia est ita subscribere
lienis? Vana, euanida, ac ferè dubia auxilia sic
persequi, vt vrgentem domi extemporaneam
certamque medicinam deseras? Medentur sci¬
licet aliena fide, etiam impunè est iugulare ae¬
gros: Institorum fraude calcantur multa, & sunt
in oculis, quae cum flatis fusis recoctis, & ex India¬
& rubro mari comportatis praeferas. Vernaculae
nobis sunt atque domesticae opes, quibus vul¬
nera coniungas, repurges sordida, sinus imple¬
as, & Cicatrices claudas, eaeteraque praestens om¬
nia, quae Chirurgi opere atque disciplina con¬
tinentur. Exquirantur foras, quae domi non habeas,
Ast enim domi, & in syluis, ferè in omnibus lo¬
cis habes simplex, a quo potes elicere Balsamum
sine sumptu, saltem paruo, non magno labore
petitum, quo omnibus Vulneribus desperatis
potes mederi, circa 24 horarum spatium.
TALIS EST FORMVLA.
Sub finem mensis septembris grana illa ru¬
bra,