209
101
APOLOGETICA.
bra, quae Matrissylua, alias Periclimenon dicta,
fert, ad sufficientem quantitatem collige, & in
cucurbitam seu botiam pone: obtura probe
cucurbitam nequid respiret, & in fimum equi¬
num calidum, per octiduum reponatur. Pera¬
cto tempore aquàm in Baln: Mariae elice: De¬
inde quod distillatum est, supra faeces repone, &
iterum in fimum equinum per 24 horas collo¬
cabis, quibus absolutis, percineres iterum di¬
stillationem prouocabis: exibit inde aqua &
leum, quae per balneum mariae separanda sunt:
aqua primò exibit, oleum verò in imo vasis re¬
sidebit. Illud est Balsamus ille admirabilis, cuius
& admirandas virtutes in nostro Antidotario
Chemico, vnà cum reliquis adnumerabimus,
mediante Iesu Christo. Tu interim, candide Le¬
ctor, eo fruere & Vale.
INCIPIT ARISLAI
VETVSTISSIMI PHILOSO¬
phi, de lapide Philosophico, in modum
Dialogi, opus, hactenus non
excussum, etc.
IN nomine DEI omnipotentis,
Amen. Scias, Charissime, quod
Spiritus Domini ante coeli &
terrae creationem; ferebatur su¬
per aquas. Deinde omnia ex
G iiij