209
104
ARISLAI TRACTATVS
MAG. Scias, Fili mi, secundum materiae quanti¬
tatem. Quòd si materia fuerit multa, tunc in
no vase compleri non poterit, sed in pluribus,
vnum vas & vnus furnus, in quo vase fit nostra
sublimatio id est subtiliatio, coagulatio, fixioae, incę¬
ratio, solutio, tinctura alba & rubea. Disc. O Ma¬
gister, admodum laetatus sum ex iis, quae dicta sunt
mihi. Hoc enim multis temporibus scrutatus
sum, & nunquam experiri potui. Nunc verò per
tuam eruditionem veritatem huius Magisterij
planè agnosco. Sed, Dilecte magister, tua Reue¬
rentia dignetur mihi enucleare modum con¬
iunctionis Elementorum. Quandoquidem se¬
parationem nec coniunctionem, fateor inge¬
nuè me non intelligere. Mag. Libenter, Fili mi,
aures tuas inclina, & intellige verba mea, & cu¬
stodi. Postquam separasti spiritum & animam a
suo corpore id est Intelligas essentias aëreas, tunc red¬
de radici suae formam quantitatiuam per modum
vnionis, & certe corpus statim suscipiet animam
suam; sicut natura naturam. Tunc procede ad re¬
gimem ipsius, quo vsque terra, quasi quinta es¬
sentia confluxerit & imbibatur aqua sua in tem¬
pore suo, Donec aquam bibat: & iubeas terram
impregnari. DISC. O bone magister, adhuc me¬
doceas: postquam terra confluxerit, quam nomi¬
nasti quintam essentiam, vtrum illa conffuxio
statim tinget? MAG. O Fili, tuo desiderio satis¬
faciam: illa confluxio quae quinta essentia dici¬
tur, est corpus simplex, & in eo non continetur
motus elementaris, sicut in aliis elementis cor¬
poreis; & est ratio, quia illud corpus superaddi¬
tamentum elementorum dicitur extractum ab
eis,