209
103
DE LAPIDE PHILOSOPH
cessaria in hoc opere. MAG. Scias, ô Fili, quod
sublimatio nostra non vulgi est, sed est Philoso¬
phica. Nostra etenim sublimatio non est aliud, nisi
subtiliatio, quòd in sublimatione ipsius Lapi¬
dis superfluitates remouentur, partes verò non
fixae eleuantur per fumum & ventum à partibus
fixis. Sed volumus, quod haec duo fixentur &
praestent facilem fusionem. Ideò qui perfectè
sublimat, subtiliat: totum opus perficit. DISC.
Magister, audiui saepius â te, quòd Elementa se¬
parantur per modum separationis. MAG. Fili mi,
scias quod in sublimatione nostra hoc totum
fit: quia illa elementa, in nostra sublimatione
perfectissimè separantur, & lapis quidam albus
completur tribus Elementis, scilcet terra, aqua id est
Mercurio & anima: & scias quod faex id est terra,
est radix & dicitur nutrix omnium Elemento¬
rum, & verum fermentum: Aër id est anima, est
penetrans: spiritus id est Mercurius est portans: &
sic capias nostram sublimationem id est subtiliatio¬
nem: & illa dicuntur Elementa. Atque vt me¬
lius intelligas, Terra nostra fixat spiritum id est
Mercurium & fermentat, Aër in Anima pene¬
trat: Spiritus in Mercurius terram mundat &
bluit à sua impuritate. V. g. Quando de coelo pluit
aqua super terram, tunc fit lutum nigrum;
quod ex decoctione ipsius solis id est ignis, ipsa
qua id est spiritus exsiccatur, & sic fit terra alba. Sic
est in opere nostro, ô Fili, pauci sunt qui illam
subtiliationem intelligant. Idcirco qui illam
ignorant, in vanum laborant. DISC. O Magister
excellentis doctrinae, dic obsecro, vtrum haec
omnia fieri possint vno Vase, & vno furno?