209
109
MIRABILIS.
tum aqueum frigidum & humidum, aqua per¬
manens, spiritus corporis, vapor vnctuosus,
qua benedicta, aqua venenosa, aqua sapientum,
acetum philosophorum, aqua mineralis, ros
coelestis gratiae, lac virginis, Mercurius corpo¬
lis Magnesia, Radix philosophica, & aliis nomi¬
nibus infinitis in Philosophorum libris nomi¬
natur. Quae quidem nomina, varia licet, tamen
semper vera, vnam & eandem rem significant,
vtpote solum Mercuriusapientum, & ex ipso solo Eli¬
xir, virtus omnis philosophiae, & suo modo tin¬
ctura alba, & rubea. Ergo dicit Geber magister
magistrorum, quòd in rerum multitudine ars
nostra non perficitur, est enim res vna, Lapis
nus, Medicina vna, in qua consistit totum ma¬
gisterium: cui rem extraneam non addimus, ni¬
si quod in eius praeparatione, superflua remo¬
uemus. Nam in eo & per eum sunt omnia huius
artis necessaria. Et dicitur notanter; Cui non ad¬
dimus rem extraneam, propter aurum & argen¬
tum, quia non sunt extranea ipsi Lapidi, si appo¬
nantur in eius fermentatione, quia sunt coadiu¬
tores duo, per quos opus physicorum completur.
Et alius Philosophus ait, venerabili natura vti¬
mur, quoniam natura non emendatur, nisi in
sua natura. Itaque alienum non licet introduce¬
re, nec puluerem, nec aquam, nec vllam rem
extraneam; quia diuersae res nostrum physicum
Lapidem non emendant. Vt hic patet intuenti,
quod tinctura Lapidis Philosophorum non ex¬
trahitur, nisi ex Mercurio sapientum; omni¬
bus aliis rebus inutilibus & suspectis, vt sunt
sales, alumina, vitriola, boracia, aquae fortes etc.