209
110
PRACTICA.
Mercurius igitur praenominatus est radix physi¬
ca, arbor alta, ex qua rami infiniti multi¬
plicantur. Et iste dicitur Lapis, in capiti¬
bus librorum Philosophorum notus, quem
Philosophi habuerunt. Prima verò Lapi¬
dis operatio dicitur sublimatio. Quomodo au¬
tem Mercurius Philosophorum debeat subli¬
mari & ad perfectionem deduci, in sequentibus
lucidè, absque vlla palliatione patefiet. Sed nota,
quòd ista sublimatio non est vulgaris, sed physi¬
ca. Nostra enim sublimatio non est aliud, nisi
rei subtiliatio, quòd in sublimatione physica
est partium non fixarum à partibus fixis eleua¬
tio: quia partes subtiles non fixae eleuantur per
fumum à partibus fixis. Volumus quod non se¬
parentur ab inuicem, sed remaneant simul, &
mutuò figantur. Et scias, qui rectè figit, sublimat
id est subtiliat nostrum physicum Mercurius in quo virtus no¬
stri Lapidis est, & totum nostrum magisterium perpe¬
trat & facit. Nam, vt Geber ait, artis tota perfectio
consistit solum in sublimatione, in vase, & regimine
ignis, quoniam in ista sublimatione fiunt & consistunt
omnes isti modi, vtpote sublimatio, distillatio,
ascensio, descensus, coagulatio, putrefactio, cal¬
cinatio, fixio etc. Tinctura alba & rubea, vno
furno, vno vase, vna via lineari vsque ad eius
conseruationem. De quibus Philosophi multa
capitula tradiderunt, vt scientia fieret obscurior
ad intelligendum, vt insipientes, ad eam nulla¬
tenus peruenirent.
CAPVT PRIMVM DE PRAE¬
paratione prima.
Accipe in Domini Iesu Christi nomine,
praepa¬