209
111
MIRABILIS.
praeparatum venalem Mercurium, aquam phi¬
losophorum, primam Hyle sapientum, & po¬
nas ipsum in suum vas mundum, clarum, luci¬
dum, rotundum, orificio eius bene obturato si¬
gillo hermetis, & ponas ipsum ad suffocandum
in suum lectulum temperatum & calidum per
mensem philosophorum, per mensem conti¬
nuò calidum, conseruando eum in sui caloris su¬
blimatione, quousque non sudauerit, modo
scensionis & descensionis, donec ipse intrinse¬
cus incipiat putrefieri, suffocari, & coagulari vi
conseruationis ignis & fixari, sic quòd amplins
per fumosam aeream substantiam non ascen¬
dat, sed in fundo maneat fixus, & humiditate ex¬
haustus, putrefactus & coagulatus, in terram ni¬
gram conuersus: & dicitur caput corui: nigrum
elementum terreum, siccum dicitur. Tunc ve¬
ra Philosophorum sublimatio est expedita: in
qua existunt omnes praedicti modi agendi, vt so¬
lutio, distillatio, coagulatio, putrefactio, calci¬
natio, fixatio, vno vase, vno furno, vt dictum est:
quia quum lapis noster est in vase suo, & cum
ascenderit per fumum ad caput vasis, sublima¬
tio & ascensio dicitur: sed cùm de alto ad infima¬
ruit & ad fundum descendit, tum causatur di¬
stillatio & descensio. Sed cùm lapis tunc inci¬
pit putrefieri, ex multiplici tali ascensione; sic
cum incipit coagulari, tunc causatur putrefa¬
ctio & coagulatio: tandem vt calcinetur & fi¬
xetur ex defectu humiditatis aqueae radicalis,
tunc causatur calcinatio & fixio vno actu
decoquendo simul & semel, vno vase, & vno
furno, vt praedictum est. Sicque sublimatione
H j