209
179
LAPID. PHILOS. THEORIA
nempe duo ista corpora, quod dura essent, e¬
mollire, idquè per opus quoddam, quod de¬
structionem nominauerunt: & quod eadem
corpora essent sicca, humiditate eorum intus
conclusa, adeoque firmiter compacta, vt nulla
ignis vis in eorum partes posset agere, aut pe¬
netrare; proximum erat, ea humectare, & in a¬
quam resoluere.
Cùm autem ea corpora tam compacta, & à
natura in se conclusa, viderent, non nisi per pu¬
trefactionem aperiri, & dissolui posse; Huic o¬
peri, secundum in arte locum attribuerunt, cui
& alia duo accesserunt, nempe solutio per di¬
stillationem, congelatioque, vegetabilis mate¬
riae adiumento, quae tamdiu fuerunt repetenda,
donec in primam suam naturam, hoc est in
simplicem aquam essent redacta; in qua erant,
cùm primùm natura in eis coepit operari. Atque
hactenus naturam, in horum corporum solu¬
tione, imitati; aliam deinceps viam quandam¬
sibi ineundam viderunt. Namque, cùm intelli¬
gerent DEVM, ex terrà aquam fecisse, ita vt ter¬
ra, & aqua vnum essent: idem & ipsi fecerunt.
Et rursum, quemadmodum spiritum ex cor¬
pore extrahit, eumque repurgat igne, vt repur¬
gatus in Coelum feratur, corpus autem destrua¬
tur; itidemque in claram, & subtilem materiam
reducatur. Ita & ipsi DE VM imitantes, duobus
maximè processib. materiam suam simili modo
tractarunt, nempe sublimationem, quà spiritum
ex corpore extraxerunt & repurgarunt & re¬
uerberatione seu calcinatione, & quae eam se¬
quitur necessariò solutionem qua corpora ipsa à
M iij
Putrefa¬
ctio.
Solutio &
distillatio.
Solutione
facta non
amplius
naturam,
sed Deum
sequi o¬
portet.