209
Quatenus
sit subse¬
quenda
natur &
quatenus
non.
178
IOAN. HOLLANDI.
duo corpora non ita sunt à natura fabricata, vt
omninò destrui non possent; quandoquidem
arte, atque humana industria, in primam suam
naturam simplicem, inque aquam possint redu¬
cis ac porrò, ex propria sua natura, in meliorem
transponi. Quam ad rem, primùm destruen¬
dum est, quidquid natura in iis est operata, in
eumque statum sunt reducenda, in quo fuerunt,
cùm primùm in iis natura coepit operari: se¬
quenda, inquam, est natura; & quemadmodum
illa, res omnes in lucem perductas, primùm ad
iustum suum incrementum, tanquammanu du¬
xit; demum in sanitatis statu, alias aliis conser¬
uauit, ac tandem in primam sui materiam re¬
duxit, ita, & in hac arte, duo ista corpora, retro¬
grado ordine, per gradus sunt tractanda, donec
in primam sui materiam scilicet simplicem, ac
vniformem aquam sint reducta: quò, cum fue¬
rit ventum, ad ea in supremam suam perfectio¬
nem perducenda, relicto naturae ordine; DEVS,
in suis operibus, est imitandus.
Primum, quod necesse fuit ad dissoluenda
naturae opera, dura emollire, sicca hume¬
ctare, humida exsiccare: leuia in grauem, grauia¬
in leuem, calida in frigidam, frigida in calidam,
amara in dulcem, dulcia in amaram natu¬
ram mutare. Vnde Aristoteles: Fac ex leui gra¬
ue, & ex graui leue, ex aëre terram, ex ter¬
ra, aërem, ex igne aquam, ex aqua ignem, ex
dulciamarum, ex amaro dulce, & artis huius
magisterium fueris assequutus. Primus ergò ve¬
terum labor fuit, ad naturae opera dissoluenda,
nem¬