177
LAPID.
PHILOS.
THEORIA
etc.
Iam
verò,
cùm,
in
rerum
natura,
nihil
Au¬
ro
perfectius,
à
DEO
creatum,
viderent:
vtpo¬
tè,
quod
neque
igne,
neque
vlla
alia
re
posset
destrui,
Solemque,
in
nouissimum
vsque
diem,
absque
vlla
declinatione,
in
statu
suo
esse
per¬
mansurum
in
Sole
medicinam
hanc
latere,
sunt
arbitrati.
Itaque,
vt
opus
suum
ad
supremas
suas
vires
perducerent,
Lunam
Soli
tanquam
ma¬
rito,
vxorem
vinxerunt,
ad
Lapidem
suum,
ex
vtroque
eliciendum:
non
quod
eum
ab
alte¬
rutro
non
possent
elicere;
sed
quod
naturam
putarent
sequendam,
quodque
vererentur,
ne
Sol,
propter
suam
perfectionem,
ad
subti¬
litatem,
cum
operi
esset
impositus,
clàm
euola¬
ret
in
Lunam,
quae
eum
non
aliter,
quàm
v¬
xor
maritum,
amore
complectitur,
cuiusque
partes
crassiores
sunt,
ac
magis
terrestres,
ae¬
quali
proportione
admisceretur,
ad
subtilita¬
tem
eius
moderandam;
eumque,
medio
calo¬
ris,
ac
frigoris,
siccitatis,
atque
humiditatis
temperamento,
retinendum.
Sed
neque
i¬
gnorarunt
Philosophi,
ista
duo
corpora
dura
esse,
naturamque,
supremam
eis
manum
addi¬
disse,
neque
in
eis
amplius
quicquam
ope¬
rari:
quoniam,
ad
summam
perfectionem,
ab
ea
sunt
deducta:
quod
etiam,
ex
vulgi,
de
iis
corporibus,
opinione,
est
intelligere;
cui
à
natura
datum
est,
vt
semper
optimum
quodque
diligat;
adeoque
id
est
excellentis¬
simum
animi
naturae
donum,
supremaque
virtus,
vt
pretiosissimis
rebus
delecte¬
tur.
Quod,
tametsi
ita
est;
tamen
haec
M
ij