209
190
IOHANNIS HOLLANDI
communem distillatam affunde, atque in cine¬
ribus per mediam horam bulliat, tum per se refri¬
geratum. 24 horis quiescat, & in vitri fun¬
do puluis residebit, à quo subtili inclinatione a¬
quam separa, & quod adhuc est reliquum, lento
igne desicca; tum aliquantùm eius pulueris su¬
per candentem Lunae laminam proiice, & vide¬
an fumum aliquem emittat, à quo, vt, propter
summam subtilitatem, letali, tibi caue: quod si
totum in fumum abeat, signum est Solem abi¬
dè esse spiritualem redditum, ad sublimandum.
Quòd si parum, vel nihil fumet, ac super can¬
dentem laminam aliquantum eius remaneat, a¬
lembico cucurbitae imposito, adlutatoque reci¬
piente, iterum ei aquam fortem infunde, distil¬
la & per omnia fac, vt prius, donec totum a can¬
denti lamina euolet. Tunc cucurbitam ex bal¬
neo exime, ac materiae capaci, vitro impositae,
aquam communem distillatione prorsus defae¬
catam affunde: & bulliat in cineribus per horam
vnam. Ac postquàm tum per se refrigeratum,
duob. diebus ac noctibus requieuerit, puluis in
fundo residebit, à quo aqua per inclinationem,
aut filtrationem separata, aliam aquam commu¬
nem distillatam affunde, & postquàm probè
moueris & miscueris, bulliat, vt prius, resideat,
separa aquam, vt supra; & quater, aut quinquies
reitera per omnia, vt prius donec probè scias
puluerem tuum à spiritibus aquae fortis benè esse
ablutum: quem deinde in phiala vitrea ad solem
aut ignem lentum sicca, eritque ad sublimandum
praeparatus, reclusus, ac spiritualis redditus, in
eum statum reductus, in quo erat, cùm natura
prius