209
137
LAPID. PHILOS. THEORIA.
namque eius albedo foras producta, & rubedo
intro compulsa. Sic Lapidis materia saepius trans¬
mutanda est, & modo interram modo in spiritum
& modo in calcem, modò in aquam, modò in
oleum. Etenim si in initio non fuisset aperta, quo
modo potuisset sublimari? Si deinde non calci¬
nata quomodo in aquam simplicem solui? de¬
mùm si in oleum conuersa, quomodo distilla¬
ri, ac subtilis reddi, vt virtutem acquireret, me¬
talla omnia in Solem aut Lunam transmutan¬
di? Atque hic est, quod Philosophi, pro varia
huius materiae natura, varsa ei nomina indide¬
runt: apertam namque, & spiritualem redditam,
vocauerunt rem vilem: sublimatam, serpentem,
ac rem venenosam: calcinatam, Sal: solutam, a¬
aquam, ac rem, quae vbique locorum inuenitur:
in oleum reductam, rem viscosam, vbique ve¬
nalem congelatam terram, pauperibus aequè ac
diuitibus communem: albedine ab ea abstra¬
cta, lac virginis, ac rem albam, distillatamque:
eius rubedinem, ac rem rubeam; & sic deinceps,
prout materiam in diuersas naturas, conuerte¬
bant, ita variis nominib. eam appellarunt. Er¬
go materia in clarum, atque album oleum redacta,
vas tuùm ex balneo exemptum, colloca in cine¬
ribus, atque magnum receptaculum, quod
in ventre itidem rostrum habeat, adluta:
Neque enim amplius per Alembicum est, di¬
stillandum, ne crebris transmutationibus,
ex materia aliquid depereat: sed huiusmodi
rostrata receptacula, alternis vicibus cineribus
sunt imponenda: vt materia sola, rostrorum a¬
pertione, et vno in alterum distilletur. Itaque lu¬
N iiij